monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 3

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 20, 3
Quod si quis obiecerit vel huius, vel praecedentis argumenti alicubi ordinem vacillare, doceat ipse in huiusmodi quaestionibus indagandis veracius et compendiosius argumentum, et nos libenter gratanterque accipiemus. Hoc autem praecedens quod commemoravimus argumentum, et nonnullis ad transcribendum iam dedimus, et in principiis huius nostri opusculi praefigendum esse censemus. Porro praesens argumentum quod de luna Calendarum quaerenda posuimus, hoc tantum loco commemorasse et docuisse sufficiat.